

Liber Regum Tertius*
Caput 20: Versus 1
[RAB.]Benadad significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Israel vincitur, id est, per bonos auditores doctorum, quia quod auribus audiunt, factis implent. Antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi perturbatur, qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiae summi regis esse comprobantur.